monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 39, 4
Et immisit in os meum canticum novum. Quod canticum novum? Hymnum Deo nostro. Dicebas forte hymnos diis alienis, veteres hymnos; quia vetus homo dicebat, non novus homo fiat: novus homo, dicat canticum novum: innovatus amet nova quibus renovatur. Nam quid antiquius Deo, qui est ante omnia, et sine fine, et sine initio? Tibi fit novus redeunti; quia discedendo factus eras vetus, et dixeras: Inveteravi in omnibus inimicis meis . Dicimus ergo hymnum Deo nostro, et ipse hymnus liberat nos. Laudans enim invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero . Hymnus est enim canticum laudis. Laudans invoca, non reprehendens. Quando enim invocas Deum, ut premat inimicum tuum, quando de malo alieno gaudere vis, et ad hoc malum invocas Deum, participem eum facis malitiae tuae. Si participem eum facis malitiae, non ergo laudans invocas, sed reprehendens. Talem enim putas Deum, qualis tu es. Unde tibi alio loco dicitur: Haec fecisti, et tacui; suspicatus es iniquitatem , quod ero tibi similis . Laudans ergo invoca Dominum: noli eum putare similem tibi, ut similis fias illi. Estote enim sicut Pater vester perfecti, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos . Sic ergo lauda Dominum, ut nolis male inimicis tuis. Et quantum eis, inquis, velim bonum? Quantum tibi. Non enim de tuo accepturi sunt ut boni sint, aut quod illis dabitur, tibi minuetur. Inimicus tuus, quia malus est, inimicus est: fit bonus, et amicus erit, et socius erit; ut simul velis possidere quod amabas, iam frater erit. Laudans ergo invoca, hymnum dic Deo tuo. Sacrificium laudis, ait, glorificabit me. Et quid? maior gloria erit Deo, quia glorificas cum? aut addimus gloriam Deo, quando ei dicimus, Glorifico te, Deus meus? aut sanctiorem eum facimus, quando dicimus, Benedico te, Deus meus? Ipse quando nos benedicit, facit nos sanctiores, facit nos feliciores; quando nos glorificat, facit nos gloriosiores, facit nos honoratiores: quando eum glorificamus, nobis prodest, non illi. Quomodo enim eum glorificamus? Gloriosum dicendo, non faciendo. Proinde quid secutus ait, cum diceret, Sacrificium laudis glorificabit me? Ne putares te aliquid praestare Deo, offerendo illi sacrificium laudis, Et ibi est via, inquit, ubi ostendam illi salutare meum . Vides quia tibi proderit laudare Deum, non Deo. Laudas Deum? Ambulas viam. Reprehendis Deum? Perdidisti viam.